- GRYPHUM
- GRYPHUMpedes vel ungues poculis conficiendis inservire, tradit Arabie. Scriptor Damir c. de aka seu anca vel gryphe. Gesner. de gryphe, Ioh. de Montevilla scribit, ungues tamquam cornua bovis esse, e quibus magni pretii pocula fiunt. At paulo post, se vidisle apud Aurifabrum addit, cornu nigrum laeve et in summo aduncum, fer e ut in rupicapris, triplo sorte crassius, cuius labris argentum inducturus erat, ut pro poculo mensis adhiberetur: quod cum is pro gryphis ungue venditaslet, bovis alicuius peregrini, ut quem Indicum vocant, aut bubali fuerit cornu. Eiusdem proin com matis hoc Arabum commentum est, cuius omnia illa, quae de Gryphibus nugacissimi Scriptores Ctesias et Aristeas Proconnesius scribunt. Vide Bochart. Hieroz. Part. post. l. 2. c. 5. et 6. inprimis vero l. 6. c. 2. ubi verba illa Graecorum Interpp. Levit. c. 11. v. 13. et Deut. c. 14. v. 12. βδελύξεςθε τὸν γρυπὰ, οὐ φάγεςθε τὸν γρυπὰ, quae Vulgatus reddit, Necomedatis gryphem, de γρυπαιέτῳ, gryphaquila, interpretatur: quo vocabulo, post Aeschylum, utitur Aristoph. in Ranis, pro maiore aquila, quae rostrum maxime aduncum haber. Proprie enim γρυπότης est vel nasi vel rostri insignis quaedam aduncitas, unde ad reliqua transfertur, etc. De Gryphum apud Aegyptios cultu supra in voce Dii: plura vide apud Iac. Ouzel. Animadv. ad Minuc. Fel. p. 175. et 176.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.